Pravae Educantionis damna

 

 

A Deo datos nihil,

Nefas putate, Liberos morari:

quos oportet effici

Labore diligenter educantis

Dulce seminarium

Decusque grande temporis futuri.

Crimen esse cui leve

Videtur, oscitanter hunc obisse,

Non sibi, sed omnibus

Gravem frequenter attrahit ruinam,

Noxiusque posteris

Dei lacessit aestuantis iram.

Tot catena cladium,

Tot ingruentum faeditas malorum,

Tot timenda civibus

Pericla fonte profluunt ab ille,

Unde pestium genus

Scaturit ipsa regna polluentum.

Quid gerenda proloquar,

Atrocibusque gesta bella satis?

Quid querar nefariis

Agros & urbes caedibus repletas?

Prima totius mali

Domi fovetur usitata Labes;

Mox vagatur oppidis,

Et universo dissipatur orbe;

Cuius augmen obrui,

Gravique moli non potest resisti,

Litus omne si semel

Removit, omne Disciplina vallum.

Ecce livor ut mula

Frequenter uvis affricetur uva.

Adde, quod tenax sui

Magistra Consuetendo reddat omnera

Per domos inutilem

Lui vetustae gentium medelam.

Solus arduis tener

Politur Intellectus explicandis,

Sphynga ceu novus puer

Adire gressu debeat tremente;

Fascinata criminum

Sed illecebris linquitur Voluntas.

Luxus insolens simul,

Fames & auri sede commorari

Mentis unius solent,

Paretibusque prolici magistris.

Hinc deesse num queunt

Furor, Libido, Vis, Rapina, Caedes,

Quicquid & nigro trucis

Megaera regno suscitavit Orci?