Muneribus
regio quae non censetur agrorum,
Fovetur & benignitate Numinis?
Haec
Cereris gaudet proventibus, altera Bacchi,
Soli favente nutrientis indole.
Et quota pars Italis, quota non
reperitur in ipsis
Iberics utrosque nacta finibus?
Quaque
racemiseras lapsus regione per oras
Superba radit arva Rhenus aurifer,
Et
Rhodanus praeceps, & amictus vite Napaeas
Pater Garumna conspicatur hospitas.
Sunt
armenta boum Danis, sunt eruta Suecis
Cavi metalla faucibus nigris soli.
Aurea
Pannonibus data lamina, mella Polonis:
Paratque lucra
Quid
loquar, Eoo quae gloria parta fit orbi?
Quid ultimum cubile solis adferat?
Arabs aroma, Persa molle fericum,
Nec, quia Taprobane dives, caret
horrida Th**
Suis & ipsa se iuvantibus bonis.
Quaelibet
at Batavis sunt commoda, quaelibet Angi**
Catisque navigantione ceteris.
Cur
tamen haec ipsis in terris quaeque videmus
Suis deesse tam
frequenter incolis?
Aut
pretio nimium tot avari fraudibus aucto
Manere rara, nec paranda pauperi?
Scilicet
Harpyjis quasi nata rapacibus unis
Et unicis,
negantur omnibus sua,
Ni
totis ultraque modum viresque profusis
Queant velintve comparare censibus.
Mucida
quid praeter contingunt frustra colona,
Subuculamque, nec cubile mollius?
Haec
callosarum manuum sunt praemia; vulgo
Laboris hoc levamen est gravissimi.
At
male mulcatos dominis quam saepe sequuntur
Atrociora multa saevientibus?
Nidificant
aliis volveres, aliisque vagantes
Apes per arva sedulo struunt favos.
Quae
tamen hiberno ne tempore mella querantur
Sibi deesse cuncta, rustici cavent.
Siccine
mortales prohibent coelestia dona,
Deique largitate non sinunt frui?
Siccine
multiplices fas est iterare querelas,
Bonis ab arce tot fluentibus poli?
Quam
late patuit Patris indulgentia summi,
Patetque semper, erogantis omnia,
Tam
claudunt homines illam sibi finibus arctis,
Rapacitate fraudibusque noxii.
Sic
homini lupus est grassans homo, peior & ipsis
Lupis, obesse se sibi
negantibus.
Et tamen hunc trepidus, velut
Adorat, ut nocere cesset, & colit;
Sat
felix, liceat modo per fulgentia civis
Potentioris ambulare limina.
Efurit
ante fores domino caenante guloso,
Tremitque saltitante nudus ebrio.
Incipite
o tandem, magnos quibus aurea census
Hydapsis unda subministrat & tagi,
Non
capitis utu, non verbis pondere cassis,
Sed adiuvare re fideque supplicem;
Nec magnis insignes, si fit mala
causa, tueri,
Licet volante munerum
globo, viros;
Obsita
quam pannis tuguri
Favore ractus igne tangitur pio.
Tempora
sic forsan tenebris oritura repulsis
Sereniora plus dabunt levaminis,
quam vacuae voces, quam millia
multa meden**
Cuti, latente pertinacis ulcere
Saepe
Carent amore quotquot hoc, carent Deo.
Praecipue
temen ille caret, semperque carebit,
Opinione dispares sibi fugans.
Ipse
deus quamvis nobis, diferimine nullo,
Calore solis imbribusque det frui,
Trux
homini datur alter homo (quis crederet) ar**
Utrumque munus, & frui dato vetans.
Propter
& externos ritus aqua prorsus & ignis,
Lares opesque denegantur & solum.
Desino.
Hic, hic supremus, hic Furoris est apex;
Quem
nondum Phalaris, nondum Sinis, Attila nondum,
Neroque scivit, ultimum Stygis nefas.
(**=nicht
eindeutig zu entziffern)