Quae
tibi, quae Rabies animi,
Venisse quam cuncti stupent,
Quamque,
potentis Anus cuius tu Filia princeps
Censeris,
Ipsa
senex etiam longo quae tempore dici,
Satisque perspicax potes,
Tu
tua collisis laceres ut viscera membris,
Et advocatis exteris?
Livor
Avernali quadam genuisse putandus
Hoc tale monstrum bellua?
An
soror Ambitio Cocyti creditur undis
Enixa forsan igneis,
Cui
numerosa venit variorum saepe malorum
Cohors, utrinque displicens.
At
de Coelituum tua te monuisse favore
Mens debuisset haud levi,
Tot
Regum soli cui contigit esse potentum
Nostro Parentem seculo.
Sarmata
cum Dano, cum Pannone Suecus, & Anglus
Cum te, Borusse, dissitus,
Forsitan
& plures, si tempora prisca revolvas,
Illud loquuntur & canunt.
Cui
sua sunt, curante Deo, cui
Eruntque semper Lumina.
Desine
pro veteri maculas adspergere canis
Sacri decore verticis,
Viribus
exhaustis, tibi ne longaeva senectus
Partos honores deterat.
Desine,
sancta Parens, ne pergens iure vocaris
Tuis Noverca filiis.