Epictetus initio Enchir.

 

 

Omnia quae toto, quantum potest, orbe geruntur,

Si nosmet ipsos & statum

Conspicimus proprium,

 

In duo partiri penitus diversa licebit,

Noscenda semper additis

Limitibus genera:

 

Nempe potestatis nostrae nonnulla videri,

Demtis sed illam viribus

Plurima respuere.

 

Quid gerat, aut volvat sensu, quid quisque loquatur,

Cui lingua, cui mens propria

Contigit, atque manus,

 

Arbitrii non est nostri, non esse, potentae

Licet daretur infimis

Vertere summa, potest.

 

Ipse tui iuris, seu spernere sive moveri

Velis, manebis interim,

Iuris ut ille sui.

 

Laese, quid insanis? te fallit Opinio; spectris

Te nata fingenti tibi

Ludit Imago fuis.

 

Anguineo spirat si crine Calumnia virus,

Pallens quid huius ad ferae

Sibila colla tremis?

 

Nil nisis quam sonus est: tua res est mascula Virus.

Haec obteretur an mero

Praecipitata sono?

 

Poena sed huic debet statui. quid inania curas.

Ponae quis auctor illius,

Quove futura die?

 

Certa nimis veniet; forsan quoque tristis Erinnye

Faces movebit & movet.

Tune dolere velis?

 

Absit, & in reliquis haec poena gravissima cesset,

Quam ceu malorum fomitem

Credulus omnis alit.

 

Tu tibi te serves praesenti mente, tuique

Sis ipse compos, & tua

Fac studiosus agas.