Qui fit, quaeso, sacri
spiritualium
Ut suetos studiis ambitio
gravet
Major, quos specimen constitui
decet
Exemplarque
Modestiae?
Qui fit, legiferae qui Themidi
vacant,
Ut soli reliquis turpius
omnia,
Ut fas atque nefas, vincere
callidi
Formes Protea,
Misceant?
Qui fit, Poeonitis corpus ut
artibus
Se curare, vetus Graecia quas
tulit,
Jactantes, avidae praecipuas
gerant
Vulgo
luxuriae notas?
Qui fit, Socraticae qui
sapientiae
Se mystas perhibent, tam simul
insolena
Fastu, quam statui moribus ut
queant
Absurdissima
natio?
Qui fit, cum nitido Pieridum
choro
Tractantes studium quodlibet
elegans
Ut, cultos deceant quae minime
viros,
Rixis
omnia compleant?
Hoc justo fieri consilio Dei
Mirandoque reor, scilicet ut
sciant,
Labi cuncta retro, se quia
Numini
Casto
non animo sacrant.
Postremi tamen hi, si bene
pensites,
Solis damna sibi, sed miseris
ferunt
Primi perniciem gentibus, & simul
Miscent
cladubus omnia.